PONS Audomari

PONS Audomari
PONS Audomari
Pont-Audemer, urbs parva Galliae, in Normannia provincia, ad Rillam fluvium, 2. leucisab eius ostiis, et 10. a Rothomago in occasum, Cadomum versus. Sic dicta, quod Audomarus, vir Francus ibi Riselam parvô ponte iunxerit, locumque possederit. Cluverio Breviodurum Aethici videtur. Oppidani eius et municipes, quicommunitate fruebantur, non leges solum, sed etiam reditus quosdam, annulum quoque ad signandas literas, et iudices, nimirum Maiorem et Pares aut Scabinos, arcas, multasque alias res olim communes habuêre. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ROTOMAGUS — Normanniae metropolis, antiqua, ampla, opulenta, populosa: Archiepiscopalis sex sedes Episcopales sub se continens, et Parlamenti sedes. Dicta quibusdam Cletice quasi Roti urbs, a Rotho vel Roth idolo, quod ibi olim cultum: A Iulio Caesare, teste …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”